Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Mane, mane: quid est quod tam a nobis graviter crepuerunt fores?
SOSTRATA. CHREMES. NUTRIX. SYRUS.
So.
  1. Nisi me animus fallit, hic profecto est annulus quem ego suspicor
  2. Is quicum exposita est gnata.
Ch.
  1. Quid volt sibi, Syre, haec oratio?
So.
  1. Quid est? isne tibi videtur?
Nu.
  1. Dixi equidem ubi mihi ostendisti ilico
  2. Eum esse.
So.
  1. At ut satis contemplata modo sis, mea nutrix.
Nu.
  1. Satis.
So.
  1. Abi iam nunc intro, atque illa si iam laverit mihi nuntia:
  2. Hic ego virum interea opperibor.
Sy.
  1. Te vult: videas, quid velit.
  2. Nescio quid tristis est: non temere est: metuo quid sit.