Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Dicis? st! inveni nuper quandam.
- Frugi es: cedo, quid est?
- Dicam: verum, ut aliud ex alio incidit.
- Quidnam, Syre?
- Pessima haec est meretrix.
- Ita videtur.
- Immo si scias.
- Vah, vide, quod inceptet facinus. Fuit quaedam anus Corinthia
- Hic: huic drachmarum argenti haec mille dederat mutuum.
- Quid tum?
- Ea mortua est: reliquit filiam adolescentulam.
- Ea relicta huic arrhaboni est pro illo argento.
- Intelligo.
- Hanc secum huc adduxit, ea quae est nunc apud uxorem tuam.