Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Aliquid reperiret, fingeret fallacias,
  2. Unde esset adolescenti amicae quod daret;
  3. Atque hunc difficilem invitum servaret senem.
Sy.
  1. Garris.
Ch.
  1. Haec facta ab illo oportebat, Syre.
Sy.
  1. Eho quaeso, laudas qui heros fallunt?
Ch.
  1. In loco
  2. Ego vero laudo.
Sy.
  1. Recte sane.
Ch.
  1. Quippe quia
  2. Magnarum saepe id remedium aegritudinum est.
  3. Huic iam mansisset unicus gnatus domi.