Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Putabit, pravum siet an rectum quod petet.
  2. Tu rem perire et ipsum non poteris pati.
  3. Dare denegaris; ibit ad illud ilico,
  4. Quo maxime apud te se valere sentiet:
  5. Abiturum se abs te esse ilico minabitur.
Me.
  1. Videre verum, atque ita uti res est, dicere.
Ch.
  1. Somnum hercle ego hac nocte oculis non vidi meis,
  2. Dum id quaero tibi qui filium restituerem.