Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Quia pessime istoc in te atque in illum consulis,
  2. Si te tam leni et victo animo esse ostenderis.
Me.
  1. Non possum: satis iam satis pater durus fui.
Ch.
  1. Ah!
  2. Vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis,
  3. Aut largitate nimia, aut parsimonia.
  4. In eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides.
  5. Primum; olim potius quam paterere filium
  6. Commetare ad mulierculam, quae paululo