Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Verum quum videam miserum hunc tam excruciarier
  2. Eius abitu, celem tam insperatum gaudium,
  3. Cum illi pericli nihil ex indicio siet?
  4. Haud faciam: nam, quod potero, adiutabo senem;
  5. Ita ut filium meum amico atque aequali suo
  6. Video inservire, et socium esse in negotiis;
  7. Nos quoque senes est aequum senibus obsequi.
Me.
  1. Aut ego profecto ingenio egregie ad miserias