Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Ut ex illius commodo meum compararem commodum.
Cl.
  1. Ah!
  2. Ergo, mea Antiphila, tu nunc sola reducem me in patriam facis:
  3. Nam, dum abs te absum, omnes mihi labores fuere quos cepi leves
  4. Praeterquam tui carendum quod erat.
Sy.
  1. Credo.
Cl.
  1. Syre, vix suffero.
  2. Hocine me miserum non licere meo modo ingenium frui?
Sy.
  1. Immo, ut patrem tuum vidi esse habitum, diu etiam duras dabit.
Ba.
  1. Quisnam hic adolescens est qui intuitur nos?
An.
  1. Ah, retine me, obsecro.
Ba.
  1. Amabo, quid tibi est?