Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Edepol te, mea Antiphila, laudo et fortunatam iudico,
- Id quum studuisti, isti formae ut mores consimiles forent:
- Minimeque, ita me Di ament, miror, si te sibi quisque expetit.
- Nam mihi quale ingenium haberes fuit indicio oratio.
- Et quum egomet nunc mecum in animo vitam tuam considero,
- Omniumque adeo vestrarum vulgus quae abs se segregant;
- Et vos esse istiusmodi, et nos non esse, haud mirabile est.
- Nam expedit bonas esse vobis: nos quibuscum est res non sinunt.