Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Ne semper servus currens, iratus senex,
  2. Edax parasitus, sycophanta autem impudens,
  3. Avarus leno, assidue agendi sint mihi,
  4. Clamore summo, cum labore maximo.
  5. Mea causa causam hanc iustam esse animum inducite,
  6. Ut aliqua pars laboris minuatur mihi.
  7. Nam nunc novas qui scribunt nihil parcunt seni:
  8. Si qua laboriosa est, ad me curritur;