Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quapropter haec res neutiquam neglectu est mihi.
- Sed istunc exora ut suam esse assimulet.
- Scilicet
- Facturum me esse: in eum iam res rediit locum
- Ut sit necessus.
- Amo te merito, Clinia.
- Verum illa ne quid titubet.
- Perdocta est probe.
- At hoc demiror, qui tam facile potueris
- Persuadere illi quae solet quos spernere!
- In tempore ad eam veni, quod rerum omnium est