Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Texentem telam studiose ipsam offendimus,
  2. Mediocriter vestitam veste lugubri,
  3. Eius anuis causa, opinor, quae erat mortua;
  4. Sine auro, tum ornatam ita uti quae ornantur sibi;
  5. Nulla mala re esse expolitam muliebri;
  6. Capillus passus, prolixus, circum caput
  7. Reiectus negligenter: pax.
Clin.
  1. Syre mi, obsecro,
  2. Ne me in laetitiam frustra coniicias.