Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Pergin istuc prius diiudicare quam scis quid veri siet?
Clin.
  1. Si nihil mali esset, iam hic adessent.
Clit.
  1. Iam aderunt.
Clin.
  1. Quando istuc erit?
Clit.
  1. Non cogitas hinc longule esse? et nosti mores mulierum:
  2. Dum moliuntur, dum conantur, annus est.
Clin.
  1. O Clitipho,
  2. Timeo.
Clit.
  1. Respira: eccum Dromonem cum Syro: una adsunt tibi.
SYRUS. DROMO. CLITIPHO. CLINIA.
Sy.
  1. Ain tu?
Dr.
  1. Sic est.
Sy.
  1. Verum interea dum sermones caedimus,
  2. Illae sunt relictae.
Clit.
  1. Mulier tibi adest; audin, Clinia?
Clin.
  1. Ego vero audio nunc demum et video et valeo, Clitipho.