Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Nunc ait, "Periculum ex aliis facito, tibi quod ex usu siet:"
  2. Astutus: nae ille haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam.
  3. Magis nunc me amicae dicta stimulant: "Da mihi, atque affer mihi;"
  4. Cui quid respondeam nihil habeo; neque me quisquam est miserior:
  5. Nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamen
  6. Habet bene ac pudice eductam, ignaram artis meretriciae.
  7. Mea est potens, procax, magnifica, sumtuosa, nobilis.
  8. Tum quod dem ei recte est; nam, nihil esse mihi, religio est dicere.