Heautontimorumenos

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Non postulo: iam loquere: nihilo minus ego hoc faciam tamen.
So.
  1. Facies?
Ch.
  1. Verum.
So.
  1. Non vides quantum mali ex ea re excites?
  2. Subditum se suspicatur.
Ch.
  1. Subditum, ain tu?
So.
  1. Certe sic erit, inquam, mi vir.
Ch.
  1. Confitere tuum non esse.
So.
  1. Au obsecro te, istuc inimicis siet.
  2. Egon confitear meum non esse filium qui sit meus?
Ch.
  1. Quid? metuis ne non, quum velis, convincas esse illum tuum?
So.
  1. Quod filia est inventa?
Ch.
  1. Non; sed, quod magis credendum siet,
  2. Id quod est consimilis moribus,