Andria

Terence

Terence, creator; Parry, Edward St. John, editor

  1. Sperantes, iam amoto metu, interea oscitantes opprimi,
  2. Ut ne esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias:
  3. Astute.
Si.
  1. Carnufex, quae loquitur?
Da.
  1. Herus est, neque provideram.
Si.
  1. Dave.
Da.
  1. Hem, quid est?
Si.
  1. Ehodum ad me!
Da.
  1. Quid hic volt?
Si.
  1. Quid ais?
Da.
  1. Qua de re?
Si.
  1. Rogas?
  2. Meum gnatum rumor est amare.
Da.
  1. Id populus curat scilicet.
Si.
  1. Hocine agis, an non?
Da.
  1. Ego vero istuc.
Si.
  1. Sed nunc ea me exquirere
  2. Iniqui patris est. Nam quod antehac fecit nihil ad me adtinet.
  3. Dum tempus ad eam rem tulit, sivi animum ut expleret suum:
  4. Nunc hic dies aliam vitam affert, alios mores postulat.
  5. Dehinc postulo, sive aequum est te oro, Dave, ut redeat iam in viam.
Da.
  1. Hoc quid sit?
Si.
  1. Omnes qui amant graviter sibi dari uxorem ferunt.
Da.
  1. Ita aiunt.
Si.
  1. Tum siquis magistrum cepit ad eam rem improbum
  2. Ipsum animum aegrotum ad deteriorem partem plerumque applicat.
Da.
  1. Non hercle intelligo.
Si.
  1. Non? hem!
Da.
  1. Non: Davus sum, non Oedipus.
Si.
  1. Nempe ergo aperte vis quae restant me loqui.
Da.
  1. Sane quidem.
Si.
  1. Si sensero hodie quicquam in his te nuptiis
  2. Fallaciae conari quo fiant minus,
  3. Aut velle in ea re ostendi quam sis callidus,
  4. Verberibus caesum te in pistrinum Dave dedam usque ad necem,
  5. Ea lege atque omine, ut si te inde exemerim ego pro te molam.