Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- quid maceria illa ait, in horto quae est, quae in noctes singulas
- latere fit minor, qua ístoc ad vos damni permensust viam?
- Nil mirum (vetus est maceria) lateres si veteres ruont.
- Ain tu vero veteres lateres ruere? numquam edepol mihi
- quisquam homo mortalis posthac duarum rerum creduit,
- ní ego vostra ero maiori facta denarravero.
- Estne item violentus ut tu?
- Non enim ille meretriculis
- munerandis rem coegit, verum parsimonia
- duritiaque: quae nunc ad vos clam exportantur, pessumae;
- ea vos estis exunguimini ebibitis. egone haec mussitem?