Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- quin, ubi nil det, pro infrequente eum mittat militia domum.
- nec umquam erit probus quísquam amator nisi qui rei inimicust suae.
- nugae sunt nisi, modo quom dederit, dare iam lubeat denuo;
- is amatur hic apud nos, qui quod dedit id oblitust datum.
- dum habeat, dúm amet; ubi nil habeat, alium quaestum coepiat.
- aequo animo, ipse si nihil habeat, aliis quí habent, det locum.
- probust amator, qui relictis rebus rem perdit suam.
- at nós male agere praedicant viri solere secum,
- nosque esse avaras. qui sumus? quid male nos agimus tandem?
- nam ecastor numquam satis dedit suae quísquam amicae amator,
- neque pol nos satis accepimus neque umquam úlla satis poposcit.