Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. neque oculis ante hunc diem umquam vidi. eine aurum crederem,
  2. quoi, si capitis res sit, nummum numquam credam plumbeum?
  3. adgrediundust hic homo mi astu. heus, Pax, te tribus verbis volo.
Syc.
  1. Vel trecentis.
Charm.
  1. Haben tu id aurum quod accepisti a Charmide?
Syc.
  1. Atque etiam Philippúm, numeratum illius in mensa manu,
  2. mille nummum.
Charm.
  1. Nempe ab ipso id accepisti Charmide?
Syc.
  1. Mirum quin ab avo eius aut próavo acciperem, qui sunt mortui.
Ch.
  1. Adulescens, cedo dum istuc aurum mi.
S.
  1. Quod ego aurum dem tibi?
Ch.
  1. Quod a me te accepisse fassu'sfassus es .
S.
  1. Aps te accepisse?
Ch.
  1. Ita loquor.
S.
  1. Quis tu homo es?
Ch.
  1. Qui mille nummum tibi dedi ego sum Charmides.