Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. litteris recomminiscar. C est principium nomini.
Ch.
  1. Callias?
S.
  1. Non est.
Ch.
  1. Callippus?
S.
  1. Non est.
Ch.
  1. Callidemides?
S.
  1. Non est.
Ch.
  1. Callinicus?
S.
  1. Non est.
Ch.
  1. Callimarchus?
S.
  1. Nil agis.
  2. neque adeo edepol flocci facio, quando egomet memini mihi.
Charm.
  1. At enim multi Lesbonici sunt hic: nisi nomen patris
  2. dices, non monstrare istos possum homines quos tu quaeritas.
  3. quod ad exemplum est? coniectura si reperire possumus.
Syc.
  1. Ad hoc exemplum est—
Charm.
  1. An Chares? an Charmides?
Syc.
  1. Enim Charmides.
  2. em istic erit. qui istum di perdant. dixi ego iam dudum tibi:
  3. ---