Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- et capturum spolia ibi illum quí meo ero adversus venerit.
- egomet autem quom extemplo arcum mihi et pharetram et ságittas sumpsero,
- cassidem in caput, dormibo placide ín tabernaculo.
- ad forum ibo: nudius sextus quoi talentum mutuom
- dedi, reposcam, ut habeam, mecum quod feram, viaticum.—
- Vt mihi rem narras, Callicles, nullo modo
- potest fíeri prosus quin dos detur virgini.
- Namque hercle honeste fieri ferme non potest,
- ut eam perpetiar ire in matrimonium
- sine dote, quom eius rem penes me habeam domi.
- Parata dos domist; nisi expectare vis,
- ut eam sine dote frater nuptum conlocet.
- post adeas tute Philtonem et dotem dare
- te ei dicas, facere id eius ob amícitiam patris.
- verum hoc ego vereor, ne istaec pollicitatio
- te in crimen populo ponat atque infamiam;