Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. dic Callicli, me ut convenat.
Stas.
  1. Quin tu i modo.
Lesb.
  1. De dote ut videat quid opus sit facto.
Stas.
  1. I modo.
Lesb.
  1. Nam certumst sine dote haud dare.
Stas.
  1. Quin tu i modo.
Lesb.
  1. Neque enim illi damno umquam esse patiar
Stas.
  1. Abi modo.
Lesb.
  1. Meam néglegentiam.
Stas.
  1. I modo.
Lesb.
  1. Nullo modo
  2. aequom videtur quin quod peccarim
Stas.
  1. I modo.
Lesb.
  1. Potissimum mi id obsit.
Stas.
  1. I modo.
Lesb.
  1. O pater,
  2. enumquam aspiciam te?—
Stas.
  1. I modo, i modo, i modo.
  2. tandem impetravi abiret. di vestram fidem,
  3. edepol re gesta pessume gestam probe,