Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Tempust adeundi.
Lesb.
  1. Éstne hic Philto qui advenit?
  2. is herclest ipsus.
Stas.
  1. Edepol né ego istum velim
  2. meum fíeri servom cum suo peculio.
Phil.
  1. Erum atque servom plurumum Philto iubet
  2. salvere, Lesbonicum et Stasimum.
Lesb.
  1. Di duint
  2. tibi, Philto, quaequomque optes. quid agit filius?
Phil.
  1. Bene volt tibi.
Lesb.
  1. Edepol mutuom mecum facit.
Stas.
  1. Nequam illud verbumst bene volt, nisi qui bene facit.
  2. ego quoque volo esse liber: nequiquam volo;
  3. hic postulet frugi esse: nugas postulet.
Phil.
  1. Meus gnátus me ad te misit, inter te atque nos
  2. adfinitatem ut conciliarem et gratiam.
  3. tuam vólt sororem ducere uxorem; et mihi
  4. sententia eademst et volo.
Lesb.
  1. Hau nosco tuom:
  2. bonis tuis rebus meas res inrides malas.