Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Vt quidem illud perierit.
- Factum id quoque est.
- nam nunc eum vidi miserum et me eius miseritumst.
- Miseret te aliorum, tui nec miseret nec pudet.
- Tempust adeundi.
- Éstne hic Philto qui advenit?
- is herclest ipsus.
- Edepol né ego istum velim
- meum fíeri servom cum suo peculio.
- Erum atque servom plurumum Philto iubet
- salvere, Lesbonicum et Stasimum.
- Di duint
- tibi, Philto, quaequomque optes. quid agit filius?
- Bene volt tibi.
- Edepol mutuom mecum facit.
- Nequam illud verbumst bene volt, nisi qui bene facit.