Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Nempe quás spopondi.
Stas.
  1. Immó quas dependi inquito
  2. †qua sponsione pronuper tu exactus es
  3. pro illo adulescente, quem tu esse aibas divitem.
L.
  1. Factum.
S.
  1. Vt quidem illud perierit.
L.
  1. Factum id quoque est.
  2. nam nunc eum vidi miserum et me eius miseritumst.
Stas.
  1. Miseret te aliorum, tui nec miseret nec pudet.
Phil.
  1. Tempust adeundi.
Lesb.
  1. Éstne hic Philto qui advenit?
  2. is herclest ipsus.
Stas.
  1. Edepol né ego istum velim
  2. meum fíeri servom cum suo peculio.
Phil.
  1. Erum atque servom plurumum Philto iubet
  2. salvere, Lesbonicum et Stasimum.
Lesb.
  1. Di duint
  2. tibi, Philto, quaequomque optes. quid agit filius?
Phil.
  1. Bene volt tibi.