Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. cantrices, cistellatrices, nuntii, renuntii,
  2. raptóres panis et peni;
  3. fit ípse, dum illis comis est, inóps amator.
  4. haec égo quom ago cúm meo animo ét recolo,
  5. ubi quí eget, quam preti sít parvi:
  6. apagé te, Amor, nón places níl te utor;
  7. quamquam íllud est dúlce, esse ét bibere,
  8. Amór amara dát tamen, satis quod aegre sit:
  9. fugit fórum, fugitat suos cógnatos,
  10. fugat ípsus se ab suo cóntutu,
  11. neque eúm sibi amicum vólunt dici.
  12. millé modis, Amor, ignórandu'signorandus es ,
  13. procul abhibendu'sabhibendus es atque abstandu'sabstandus es ,
  14. nam qui ín amorem praecípitavit,
  15. peiús perit quasi saxó saliat:
  16. apagé te, Amor, tuas res tíbi habeto,