Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Cruciatur cor mi, et metuo.
L.
  1. Quidnam id est?
Charm.
  1. Quom ille itast ut esse nolo, id crucior; metuo, si tibi
  2. denegem quod me oras, ne te leviorem erga me putes.
  3. non gravabor. faciam ita ut vis.
Lys.
  1. Probus es. eo, ut illum evocem.
Charm.
  1. Miserumst, male promerita, ut merita sunt, si ulcisci non licet.