Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. mihi conmendavit virginem gnatam suam
  2. et rem suam omnem et illúm corruptum filium.
  3. haec, si mihi inimicus esset, credo haud crederet.
Meg.
  1. Quid tu, adulescentem, quem esse corruptum vides,
  2. qui tuae mandatus est fide et fiduciae,
  3. quin eum restituis, quin ad frugem conrigis?
  4. ei rei óperam dare te fuerat aliquanto aequius,
  5. si qui probiorem facere posses, non uti
  6. in eandem tute accederes infamiam
  7. malumque ut eius cum tuo mísceres malo.
C.
  1. Quid feci?
M.
  1. Quod homo nequam.
C.
  1. Non istuc meumst.
Meg.
  1. Emistin de adulescente has aedes (quid taces?)
  2. ubi nunc tute habitas?
Cal.
  1. Emi atque argentum dedi,