Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- ita gaúdiis gaudium súppeditat.
- módo me Stasimus Lesbonici servos convenit domi;
- is mihi dixit, suom erum peregre huc advenisse Charmidem.
- nunc mi is propere conveniundust, ut quae cum eius filio
- egi, ei rei fundus pater sit potior. eo quantum potest.
- sed fores haé sonitu suo míhi moram obiciunt incommode.
- Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror,