Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. et salve et salvom te advenisse gaudeo.
Charm.
  1. Credo, omnia istaec sí ita sunt ut praedicas.
  2. sed quis iste est tuos ornatus?
Call.
  1. Ego dicam tibi.
  2. thensaurum effodiebam intus, dotem, filiae
  3. tuae quaé daretur. sed intus narrabo tibi
  4. et hoc et alia. sequere.
Ch.
  1. Stasime.
St.
  1. Hem.
Ch.
  1. Strenue
  2. curre in Piraeum, atque unum curriculum face.
  3. videbis iam illic navem qua advecti sumus.
  4. iubeto Sangarionem quae imperaverim
  5. curare ut efferantur, et tu ito simul.
  6. solutumst portitori iam portorium:
  7. nihil est morae. i, i, ambula, actutum redi.
Stas.
  1. Illic sum atque hic sum.
Call.
  1. Sequere tu hac me intro.—
Charm.
  1. Sequor.—