Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. tibi petam?
Ch.
  1. Res quom animam agebat, tum esse offusam oportuit.
Callicles
  1. Quid hoc híc clamoris audio ante aedis meas?
Charm.
  1. O Callicles, o Callicles, o Callicles,
  2. qualine amico mea commendavi bona?
Call.
  1. Probo et fideli et fido et cum magna fide.
  2. et salve et salvom te advenisse gaudeo.
Charm.
  1. Credo, omnia istaec sí ita sunt ut praedicas.
  2. sed quis iste est tuos ornatus?
Call.
  1. Ego dicam tibi.
  2. thensaurum effodiebam intus, dotem, filiae
  3. tuae quaé daretur. sed intus narrabo tibi
  4. et hoc et alia. sequere.
Ch.
  1. Stasime.
St.
  1. Hem.
Ch.
  1. Strenue
  2. curre in Piraeum, atque unum curriculum face.
  3. videbis iam illic navem qua advecti sumus.
  4. iubeto Sangarionem quae imperaverim
  5. curare ut efferantur, et tu ito simul.