Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. ambitio iam more sanctast, liberast a legibus;
  2. scuta iacere fugereque hostis more habent licentiam:
  3. petere honorem pro flagitio more fit.
Charm.
  1. Morem improbum.
Stas.
  1. Strenuiores praeterire more fit.
Charm.
  1. Nequam quidem.
Stas.
  1. Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam,
  2. magisque is sunt obnoxiosae quam parentes liberis.
  3. eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis,
  4. ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius.
Charm.
  1. Lubet adire atque appellare hunc; verum ausculto perlubens
  2. et metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui.
Stas.
  1. Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori serviunt,
  2. mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum.
Charm.
  1. Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari.
S.
  1. Nonne hoc publice animum advorti? nam id genus hominum omnibus