Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. recipe te et recurre petere re recenti.
Charm.
  1. Huic, quisquis est,
  2. gurguliost exercitór: is hunc hóminem cursuram docet.
Stas.
  1. Quid, homo nihili, non pudet te? tribusne te poteriis
  2. memoriam esse oblitum? an vero, quia cum frugi hominibus
  3. ibi bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus?
  4. Truthus fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobulus, Collabus,