Stichus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Sine, pater.
Ant.
  1. Quid opust?
Pan.
  1. Opust.
Ant.
  1. Mórem tibi geram. atque hoc est satis.
Sor.
  1. Numquam enim nímis curare possunt suom parentem filiae.
  2. quem aequiust nós potiorem habere quam te? postidea, pater,
  3. viros nostros, quibus tú voluisti ésse nos matres familias.
Ant.
  1. Bonas ut aequomst facere facitis, quom tamen apsentis viros
  2. proinde habetis quasi praesentes sint.
Sor.
  1. Pudicitiast, pater,