Stichus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Em qui ventrem vestiam.
Pin.
  1. Lectos eburatos, auratos.
Gel.
  1. Accubabo regie.
Pin.
  1. Tum Babylonica et peristroma tonsilia et tappetia
  2. advexit, nimium bonae rei.
Gel.
  1. Hercle rem gestam bene.
Pin.
  1. Poste, ut occepi narrare, fidicinas, tibicinas,
  2. sambucas advexit secum forma eximia.
Gel.
  1. Eugepae,
  2. quando adbibero, adludiabo: tum sum ridiculissumus.
Pin.
  1. Poste unguenta multigenerum multa.
Gel.
  1. Non vendo logos.
  2. iam non facio aúctionem, mi optigit hereditas:
  3. malivoli, perquisitores auctionum, perierint.
  4. Hercules, decumam esse adauctam tibi quam vovi gratulor.
  5. spes est, tandem aliquando inportunam exigere ex utero famem.
Pin.
  1. Poste autem advexit parasitos secum.
Gel.
  1. Ei, perii miser.
Pin.
  1. Ridiculissumos.
Gel.
  1. Revorram hercle hoc quod converri modo.