Stichus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Quídnam dicam Pínacium
- lascívibundum tam lubentem currere?
- harúndinem fert sportulamque et hamulum piscarium.
- Sed tandem, opinor, aequiust eram mihi esse supplicem
- atque óratores mittere ad me donaque ex auro et quadrigas,
- quí vehar, nam pedibus ire non queo. ergo iam revortar.
- ad me adiri et supplicari égomet mi aequom censeo.
- an véro nugas censeas, nihil esse quod ego nunc scio?
- tantum a portu adporto bonum, tam gaudium grande adfero,
- vix ipsa domina hoc, nisi sciat, exoptare ab deis audeat.