Stichus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Quo modo?
  2. quid igitur me volt?
Croc.
  1. Tritici modios decem
  2. rogare, opinor te volt.
Gel.
  1. Mene, ut ab sese petam?
Croc.
  1. Immo ut a vobis mutuom nobis dares.
Gel.
  1. Nega esse quod dem nec mihi nec mutuom,
  2. neque aliud quicquam nisi hoc quod habeo pallium;
  3. linguam quoque etiam vendidi datariam.
Croc.
  1. Au,