Stichus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. at ego illam in alvo gesto plus annos decem.
  2. atque illa puerum me gestavit parvolum,
  3. quo minus laboris cepisse illam existumo:
  4. ego non pauxillulam in utero gesto famem,
  5. verum hercle multo maximam et gravissimam;
  6. uteri dolores mihi oboriuntur cotidie, †
  7. sed matrem parere nequeo, nec quid agam scio.
  8. atque auditavi saepe hoc volgo dicier,
  9. solere elephantum gravidam perpetuos decem
  10. esse annos; eius ex sémine haec certost fames,