Stichus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Quae tamen, cum res secundae sunt, se poterit noscere,
- et illa quae aequo animo patietur sibi esse peius quam fuit.
- Edepol vos lepide temptavi vostrumque ingenium ingeni.
- sed hoc est quod ad vos venio quodque esse ambas conventas volo:
- mi auctores ita sunt amici, ut vos hinc abducam domum.
- At enim nos, quarum res agitur, aliter auctores sumus.
- nam aut olim, nisi tibi placebant, non datas oportuit,
- aut nunc non aequomst abduci, pater, illisce apsentibus.
- Vosne ego patiar cum mendicis nuptas me vivo viris?
- Placet ille meus mihi mendicus: suos rex reginae placet.