Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. sed hic réx cum aceto pránsurust et sále, sine bono pulménto.
Trachalio
  1. Heus, máne.
Grip.
  1. Quid maneam?
Trach.
  1. Dum hánc tibi, quam tráhis, rudentem cómplico.
Grip.
  1. Mitté modo.
Trach.
  1. At pol ego te ádiuvo nam bónis quod bene fit haúd perit.
Grip.
  1. Turbída tempestas héri fuit,
  2. nil hábeo, adulescens, píscium, ne tú mihi esse póstules;
  3. non vídes referre me úvidum reté, sine squamosó pecu?
Trach.
  1. Non édepol piscis éxpeto quam tuí sermonis sum índigens.
Grip.
  1. Enícas iam me odio, quísquis es.
Trach.
  1. Non sínam ego abire hinc té. mane.
Gr.
  1. Cave sís malo. quid tú, malum, nám me retrahis?
Tr.
  1. Aúdi.
G.
  1. Non aúdio.