Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- sed uxór scelesta me omnibus servat modis,
- ne quid significem quippiam mulierculis.
- sed Gripus servos noster quid rerum gerat
- miror, de nocte qui abiit piscatum ad mare.
- pol magis sapisset, si dormivisset domi,
- nam nunc et operam ludos facit et retia,
- ut tempestas est nunc atque ut noctu fuit.
- in digitis hodie percoquam quod ceperit,
- ita fluctuare video vehementer mare.
- sed ad prándium uxor me vocat. redeo domum.
- iam meas opplebit aures † sua vaniloquentia.—
- Neptúno has agó gratiás meo patróno,
- qui sálsis locís incolít pisculéntis,
- quom me éx suis locís pulchre ornátum expedívit
- †templís reducém, plurimá praeda onústum,