Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. iube illós in urbem ire obviam ad portum mihi,
  2. quos mecum duxi, hunc qui ad carnificem traderent.
  3. post huc redito atque agitato hic custodiam.
  4. ego hunc scelestum ín ius rapiam éxulem.
  5. age, ambula in ius.
Labr.
  1. Quid ego deliqui?
Ples.
  1. Rogas,
  2. quin arrabonem a me accepisti ob mulierem
  3. et eam hinc abduxti?
Labr.
  1. Non avexi.
Ples.
  1. Cur negas?
Labr.
  1. Quia pol provexi: avehere non quivi miser.
  2. equidem tibi me dixeram praesto fore
  3. apud Véneris fanum: numquid muto? sumne ibi?
Ples.
  1. In iure causam dicito, hic verbum sat est: