Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Quin † inhumanum exuras tibi?
Labr.
  1. Immo hasce ambas hic in ara ut vivas comburam, id volo.
Daem.
  1. Iam hercle ego te barba continuo arripiam, in ignem coniciam
  2. teque ambustulatum obiciam magnis avibus pabulum.
  3. quom coniecturam egomet mecum facio, haec illast simia,
  4. quae has hirundines ex nido volt eripere ingratiis,
  5. quod ego in somnis somniavi.
Trach.
  1. Scin quid tecum oro, senex?
  2. ut illas serves, vim defendas, dúm ego erum adduco meum.
D.
  1. Quaere erum atque adduce.
T.
  1. At hic ne—
D.
  1. Maximo malo suo,
  2. si attigerit sive occeptassit.
Trach.
  1. Cura.
Daem.
  1. Curatumst, abi.