Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- At etiam minitatur audax?
- Ius meum ereptum est mihi,
- meas mihi ancillas invito me eripis.
- Cedo iudicem
- de senatu Cyrenensi quemvis opulentum virum,
- si tuas ésse oportet nive eas ésse oportet liberas
- nive in carcerem compingi te est aequom aetatemque ibi
- te usque habitare, donec totum carcerem contriveris.
- Non hodie isti rei auspicavi, ut cum furcifero fabuler.
- té ego appello.
- Cum istoc primum, qui te novit, disputa.
- Tecum ago.
- At qui mecum agendumst. suntne illae ancillae tuae?
- Sunt.
- Agedum ergo, tange utramvis digitulo minimo modo.