Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- nam Arcturus signum sum omniúm acerrimum:
- vehemens sum exoriens, cum occido vehementior.
- nunc ambo in saxo, leno átque hospes, simul
- sedent eiecti: navis confracta est eis.
- illa autem virgo atque altera itidem ancillula
- de navi timidae desuluerunt in scapham.
- nunc eas ab saxo fluctus ad terram ferunt
- ad villam illius, exul ubi habitat senex,
- cuius déturbavit ventus tectum et tegulas;
- et servos illic est éius, qui egreditur foras.
- adulescens huc iam adveniet, quem videbitis,
- qui illam mercatust de lenone virginem.
- valete, ut hostes vestri diffidant sibi.—
- Pro di immortales, tempestatem cuius modi
- Neptunus nobis nocte hac misit proxima.