Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. fac ut ulciscare nosque ut hanc tua páce aram obsidere
  2. patiare: elautae ambae sumus opera Neptuni noctu,
  3. ne invisas habeas neve idcirco nobis vitio vortas,
  4. si quippiamst, minus quód bene esse lautum tu arbitrare.
Trach.
  1. Venus, aequom has petere intellego: decet abs te id impetrari;
  2. ignoscere his te convenit: metus has id ut fáciant subigit.
  3. te ex concha natam esse autumant, cave tu hárum conchas spernas.
  4. sed optume eccum exit senex, patronus mihique et vobis.
Daemones
  1. Éxi e fano, natum quantum est hominum sacrilegissime.
  2. vos in aram abite sessum. sed ubi sunt?