Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. quibus advorsum ius legesque ínsignite iniuria hic
  2. facta est fitque in Veneris fano; tum sacerdos Veneria
  3. indigne adflictatur.
Daem.
  1. Quis homo est tanta confidentia,
  2. qui sacerdotem violare aúdet? sed eae mulieres
  3. quae sunt? aut quid is iniqui fit?
Trach.
  1. Si das operam, eloquar.
  2. Veneris signum sunt amplexae. nunc homo audacissimus
  3. eas deripere volt. eas ámbas esse oportet liberas.
Daem.
  1. Quis istic est qui deos tam parvi pendit? paucis expedi.