Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Quin tu ergo omitte genua et quid sit mi expedi
  2. quod tumultues.
Trach.
  1. Teque oro et quaeso, si speras tibi
  2. hoc anno multum futurum sirpe et laserpicium
  3. eamque eventuram exagogam Capuam salvam et sospitem,
  4. atque ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi,
Daem.
  1. Sanun es?
Trach.
  1. Seu tibi confidis fore multam magudarim
  2. ut te ne pigeat dare operam mihi quod te orabo, senex.
Daem.
  1. At ego te per crura et talos tergumque obtestor tuom,
  2. ut, tibi ulmeam ni deesse speres virgidemiam
  3. et tibi eventuram hoc anno úberem messem mali,
  4. ut mi istuc dicas negoti quid sit, quod tumultues.
Trach.
  1. Qui lubet maledicere? equidem tibi bona optavi omnia.