Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. ait sése Veneri velle votum solvere
  2. (id hic est Veneris fanum) et eo ad prandium
  3. vocavit adulescentem huc. ipse hinc ilico
  4. conscendit navem, ávehit meretriculas.
  5. adulescenti alii narrant ut res gesta sit,
  6. lenonem abiisse. ad portum ádulescens venit:
  7. illorum navis longe in altum abscesserat.
  8. ego quoniam video virginem asportarier,
  9. tetuli éi auxilium et lenoni exitium simul:
  10. increpui hibernum et fluctus movi maritimos.
  11. nam Arcturus signum sum omniúm acerrimum:
  12. vehemens sum exoriens, cum occido vehementior.
  13. nunc ambo in saxo, leno átque hospes, simul
  14. sedent eiecti: navis confracta est eis.
  15. illa autem virgo atque altera itidem ancillula
  16. de navi timidae desuluerunt in scapham.
  17. nunc eas ab saxo fluctus ad terram ferunt
  18. ad villam illius, exul ubi habitat senex,
  19. cuius déturbavit ventus tectum et tegulas;
  20. et servos illic est éius, qui egreditur foras.