Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Quot sunt?
- Totidem quot ego et tu sumus.
- Nempe meae?
- Nempe néscio istuc.
- Qua sunt facie?
- Scitula.
- vel ego amare utramvis possum, si probe adpotus siem.
- Nempe puellae?
- Nempe moléstus es. i vise, si lubet.
- Meas oportet intus esse hic mulieres, mi Charmides.
- Iuppiter te perdat, et si sunt, et si non sunt tamen.
- Intro rumpam iam huc in Veneris fanum.—
- In barathrum mavelim.
- opsecro, hospes, da mihi aliquid ubi condormiscam loci.
- Istic ubi vis condormisce; nemo prohibet, publicum est.