Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- O scirpe, scirpe, laudo fortunas tuas,
- qui semper servas gloriam aritudinis.
- Equidem me ad velitationem exerceo,
- nam omnia corusca prae temore fabulor.
- Edepol, Neptune, es balineator frigidus:
- cum vestimentis postquam aps té abii, algeo.
- Ne thermipolium quidem ullum ínstruit,
- ita salsam praehibet potionem et frigidam.
- Vt fortunati sunt fabri ferrarii,
- qui apud carbones adsident: semper calent.